Et timens Elias fugit in Bersabee, et dimisit ibi puerum suum, Jonam, ut tradunt, et solus intravit in desertum viam unius diei. Et sedens subter unam juniperum, oravit ut moreretur ibi, dicens, se non esse meliorem, id est digniorem vita, patribus, ut, illis perditis, ipse vivere exoptaret, et projiciens se obdormivit. Tunc angelus Domini tetigit eum, dicens: Surge, comede. Et ecce ad caput ejus erat subcinericius panis et vas aquae; et comedit, et bibit, et rursum obdormivit. Et suscitavit eum angelus secundo dicens: Surge, comede, grandis enim tibi restat via. Josephus tamen dicit angelum non excitasse eum, sed aliquem. Et comedit Elias, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb, in quo apparuit Dominus Moysi in rubo. Et mansit ibi Elias in spelunca. Et ait Dominus ad eum: Quid hic agis, Elia? Qui respondit: Zelatus sum adversus Israel pro te. Nam altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt, et relictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, et aufugi. Et ait Dominus ad eum: Egredere, et transibit Dominus coram te. Tria tamen prius visibiliter transierunt, in quibus non transivit Dominus. Primo ergo transivit ventus fortis conterens petras, sed non in vento Dominus. Secundo transivit commotio terrae, sed non in ea Dominus. Tertio transiit ignis, sed non in igne Dominus. Quarto transiit sibilus aurae tenuis; et cum eo Dominus. Et operuit Elias vultum suum pallio, et stetit in ostio speluncae. Et Dominus transiens dixit ad eum: Quid hic agis, Elia? Et respondit ei, sicut et supra. Et dixit Dominus ad eum: Revertere per desertum, et vade in Damascum, et in ultionem mei inunges Hazael regem super Syriam, et Jehu filium Nansi regem super Israel, Elisaeum autem filium Saphat de Abela inunges prophetam pro te. Et isti tres interficient idololatras de Israel, alios Hazael, alios Jehu, alios Eliseus, et relinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt curvata Baal, nec osculati sunt manus ejus. Et nota quod Elias non aliter unxit Hazael, nisi quod praedixit per Eliseum eum regem futurum. Jehu vero, nec ipse, nec Eliseus inunxerunt, sed unus prophetarum missus ab Eliseo. Eliseum vero non unxit, nisi quod pallium suum posuit super eum. Non enim in lege ungebantur, nisi rex et sacerdos. Profectus ergo Elias invenit duodecim viros arantes, in duodecim jugis boum, quorum unus erat Eliseus, et posuit Elias pallium suum super eum, et continuo prophetavit Eliseus, ut ait Josephus. Et currens post Eliam ait: Osculer, oro te, patrem meum, et matrem meam, et sequar te. Et reversus mactavit par boum, et coxit illud in lignis aratri, et dedit escas contribulibus, et surgens secutus est Eliam, et ministrabat ei.